The next five in our ongoing series, on creation and the covenant of life…
Quaestiones XXI-XXV
xxi. Quomodo cognoscis animum vitam in aeternum esse acturum?
Quod Scripturae sanctae mihi hoc docent.
xxii. In quo statu Adam Hevamque constituit Deus?
Deus eos in sanctitatis et beatitudinis statu constituit.
xxiii. Quod foedus fecit cum Adam Deus?
Foedus vitae.
xxiv. Quid est foedus?
Coniunctio nobiscum a Deo facta et effecta per Verbum eius certa.
xxv. Quod officium Deus ab Adam in foedere vitae exigebat?
Ut Deo perfecte pareret.1